HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT VII: De sanctimonia Nazaraeorum

#Num. VI

Locutus est Dominus ad Moysen de lege Nazaraeorum. Nazaraeus sonat sanctus, vel florens, vel germinans. Dicebanturque Nazaraei quidam qui ex voto obligant se sanctimoniae, usque ad certum tempus, vel jugiter ut Samuel, et consecrabant se Domino, et quasi separabantur a communi vita hominum, sicut quis modo per annum, vel duos, ex voto servit in hospitali Jerusalem. Sanctitatis eorum lex fuit haec. Omni tempore separationis suae novacula non transibat super caput ejus. Unde forte quidam pingunt apostolos et Christum crinitos, non in re, sed pro sanctitate. Nihil quod inebriare poterat, bibebant, non edebant aliquid quod esset ex vinea, ab uva passa, usque ad acinum, ad nullum mortuum ingrediebantur. Quod si mortuus esset subito quispiam coram eo, polluebatur caput consecrationis suae, et illico radebat caput suum, et rursum die septimo offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum, quorum unum sacerdos faciebat pro peccato, alterum in holocaustum. Diesque quos fecerat, pro infectis erant, et voti sui sanctimoniam iterum incipiebat. Forte non pro quolibet mortuo, sed pro occiso coram eo, polluebatur quidquid fecit propter sanctimoniam. Completis autem diebus voti sui, offerebat agnum anniculum in holocaustum, ovem anniculam pro peccato, arietem hostiam pacificam. Et nota, cum ita simpliciter ponitur aries, quod Hebraeus dicit, ad minus duorum annorum eum debere esse. Canistrum quoque diversorum panum azymorum, exceptis his, quae sponte offerebat juxta perfectionem sanctitatis suae, quae oblatio dicebatur corban, id est munus. Et offerebat mulier triginta siclos, si poterat, vir quinquaginta, sin autem, ad arbitrium sacerdotis pauper offerebat. Cumque immolaverat hostias sacerdos ritu suo, reddebatur Nazaraeus ad ostium tabernaculi, ponebatque sacerdos crinem ejus in ignem sacrificii, et sic ad communem hominis vitam redire poterat.